Factum est autem, dum ascenderet in Judaeam Jesus, in quoddam castellum intravit, et Martha excepit illum in domum suam, et ministrabat ei. Sessio autem sororis illius audientis Dominum praelata est a Domino ministerio Marthae, non quod majoris meriti, sed quia non auferetur ab ea.